- PRAESENTATIO
- PRAESENTATIOin Ecclesia Rornan. Beatae Mariae Virgin. Festum vocatur, a Gregorio XI. ad preces Cypri Regis Avenione institutum A. C. 1372. cuius officium MS. in Codice Victorino Parisiensi, ut videre est apud Macros Fratres in Hierolex. Secundum Rivetum a Graecis in Gallias transiit, temporibus Caroli V. Francorum Regis circa A. C. 1375. qui etiam institutionem eius Paulo II. A. C. 1464. et Sixto IV. adscribi A. C. 1475. ab Onuphrio, in Vita huius, et ab eodem Festum Oblationis appellari, addit. Celebratur die 21. Nov. Nomen ei, non a sollennitate, quâ Christus fuit oblatus in Templo, quae Praesentatio quoque olim dicta. sed a praesentatione Virginis triennis, quam factam ab Anna matre, narrant Nicephorus Callist. Histor. l. 1. c. 7. et Germanus Patriarcha Constantinopolit. Orat. pecul. edocti a Scriptore quodam, de quo ita praefatus Gregorius Nyssenus in Diem Nat. Christi Tom. 2. Audivi historiam apocrypham, tales de ea prodentem narrationes. Vide Isaac. Casaubon. Exercitat. I. ad Appar. num. 21. Rich. Montacutium Appar. 9. sect. 2. et seqq. A. Rivetum Apolog. pro Sanctissima Virgine, l. 1. c. 10. Alios
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.